monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 73
{XIV} cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur, cum sit illa semper utrique extremitas summa.